Caput 9 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare |
2 | tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta |
3 | post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum |
4 | aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti |
5 | superque eam cherubin gloriae bnf107.465 r obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula |
6 | his vero ita conpositis in priori quidem tabernauwb69.58 rculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes |
7 | in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro csg68.392 sua et populi ignorantia |
8 | hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum |
9 | quae parabola bnf107.466 r est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem |
10 | solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis |
11 | Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis |
12 | neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta bnf107.467 r aeterna redemptione inventa |
13 | si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis |
14 | quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis uwb12.35 r ad serviendum Deo viventi |
15 | et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant csg68.393 sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt bnf107.468 r aeternae hereditatis |
16 | ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris |
17 | testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est |
18 | unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est |
19 | lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit |
20 | dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus |
21 | etiam tabernaculum bnf107.469 r et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit |
22 | et omnia paene in sancsg75.838guine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio |
23 | necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis |
24 | non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis |
25 | neque ut saepe offerat sebnf107.470 rmet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine csg68.394 alieno |
26 | alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit |
27 | et quemadmodum bsb110737.49 statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium |
28 | sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem |